Charter Document - 05100025
Charter Number: | 05100025 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Alaydis ducissa Burgundie omnibus notum facio quod Odo bone memorie dux Burgundie dominus et maritus meus laborans in extremis injunxit mihi coram baronibus suis quod ego mitterem centum milites in subsidium Terre Sancte pro anima sua cum expensis meis et quia propter hoc oportuit me gravare communiam Divionensem qui ad expensas illas persolvendas efficaciter juvit me ego assecuravi communiam Divionensem quod ego nec per me nec per alium aliquem illorum qui sunt in dicta communia capiam solummodo pro pecunia sua nec capi faciam et hoc tenere et observare bona fide promisi quamdiu avoeriam Burgundie tenebo et hoc insuper juravi manu propria in manu dicte communie et super hoc litteras meas sigillo meo sigillatas eidem communie tradidi Actum est hoc anno Domini MCC vicesimo mense augusto