Charter Document - 05100019

Charter Document - 05100019


Charter Number: 05100019
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1196
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Odo dux Burgundie sciant universi tam præsentes quam futuri quod anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo sexto discordia fuit inter me et communiam Divionensem que pacificata fuit in hunc modum Quietaverunt enim mihi villam que vocatur Faanai quam pater meus dederat eis assensu meo et laude mea et ego dedi communie bannum Divionensem et Judeos et attractum libere Judeorum et partem astalagii Divionis que ad me pertinebat eo tempore de nundinis Sancti Johannis et de nundinis festivitatis Omnium Sanctorum et quia continetur in magna carta Divionensis communie quod pater meus et ego dederamus communie in perpetuum villam de Faanai Si quis vellet ledere cartam propter hoc et ire contra communiam ego nullo modo paterer contra omnes terram testimonium et garantiam Hujus concordie et donationis nostre in testimonium cartam præsentem sigilli nostri munimine roboravimus