Charter Document - 05100008

Charter Document - 05100008


Charter Number: 05100008
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1187
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Philippus Dei gratia Francorum rex noverint universi præsentes pariter et futuri quam Hugo dux Burgundie hominibus de Divione dedit et concessit communiam imperpetuum habendam ad formam communie Suessionis Nos vero ad petitionem ipsius Ducis et Odonis filii ejus eam confirmamus et ita manutenendam promittimus quod si vel Dux vel dictus filius ejus ab institutis hujus communie resilierit nos infra quadraginta dies ex quo clamor inde ad nos pervenerit communie emendari faciemus sicut curia nostra judicabit reddendo capitale Quod ut perpetuam stabilitatem obtineat præsentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum Tornodori anno ab Incarnatione Domini MCLXIIIVII regni nostri anno VIII astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Radulphi constabularii Data vacante cancellaria