Charter Document - 05100007
Charter Number: | 05100007 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Noverint universi quod ego Oddo filius Hugonis ducis Burgundie communiam quam pater meus hominibus de Divione ad formam communie Suessionis imperpetuum habendam concessit sicut in carta patris mei super hoc facta continetur eisdem hominibus laudavi concessi et tenendam juravi ad petitionem quoque patris mei et meam Philippus rex Francie hanc communiam manutenendam promisit Ita quod si ab institutis hujus communie resilirem emendari communie faciet reddendo capitale secundum judicium curie sue infra quadraginta dies ex quo clamor ad eum inde pervenerit Archiepiscopus quoque Lugdunensis Eduensis Lingonensis Cabilonensis episcopi ad petitionem patris mei et meam hanc communiam manutenendam promiserunt taliter quod si ego vel alius pro me de quo posse habeam instituta communie que in presenti carta continentur infregerit ex quo inde ad eos clamor pervenerit ipsamque infractionem per Majorem communie vel per alium loco Majoris si Major secure ire non poterit et per duos alios de juratis communie quos Major juramento firmaverit esse legitimos fuerit comprobata prefati Archiepiscopus et episcopi ut ipsam infractionem reddendo capitale emendent per se vel per nuncios suos infra regnum Francie me submovebunt Si vero post submonitionem factam ipsam infractionem infra quatuordecim dies communie non emendavero totam terram meam interdicto subponent preter Divionem et usque ad determinatam satisfactionem facient observari Ut autem hujus mee concessionis pagina perpetuis inconvulsa maneat temporibus eam sigilli mei attestatione roboravi Hujus rei testes sunt Anxericus dominus Montis Regii Aymo dominus Marrigneii Guido dominus Tilecastri Villermus filius domini Odonis Campanensis Hugo dominus Roche Robertus de Ballox Anxerinus de Ballox Bertrannus de Saudon Symon de Bracon Oddo de Divione Aymo de Montereyr Kalo de Sancto Juliano Valterius dominus Sumbernonis Otho dominus Salii Villelmus dominus Faverneii Stephanus Julanus Yvulo de Salio Ottho de Saffres Amedeus dominus Acellarum qui etiam omnes predictam communiam se fideliter manutenendam et ab omni infractione conservandam juraverunt Actum publice Divioni anno Incarnati Verbi MC octogesimo septimo