Charter Document - 05100004

Charter Document - 05100004


Charter Number: 05100004
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Declaration
Date: 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Burgundie dux et Albonii comes universis ad quos littere iste pervenerunt notum esse volo quia burgenses Divionenses in eo quod in hominibus ecclesiarum et militum ceperant pro retinenda gaigeria de exercitu quem a me titulo pignoris habent cum illud quod ita ceperant postmodum reddiderunt nichil in hoc fecerunt nisi de pura gratia et pro amore et precibus meis nec aliquid in hoc adversus me vel adversus communiam deliquerunt Et si esset quod aliquid deliquissent ex inde nichil unquam ab eis expostulabo sed eos exinde prorsus absolvo et quittos clamo