Charter Document - 05100003
Charter Number: | 05100003 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Burgundie dux et Albonii comes universis præsentibus et futuris notum esse volo quod homines mei de communia Divionis habent a me in vadio pro quingentis libris exercitum quem mihi communia Divionis debebat Post modum vero illud quod in hominibus ecclesiarum et in militum communie pro retinenda gageria dicti exercitus ceperant salvo jure communie reddiderunt Hoc autem non nisi de pura gratia et pro amore et precibus meis fecerunt nec aliquid in hoc adversus me vel adversus communiam deliquerunt Si vero id in injuriam communie vel mei factum esse aliquid probari poterit vel ostendi exinde nichil ab eis expostulabo sed eos exinde prorsus absolvo et quietos in perpetuum clamo Ut autem hec actio rata et inviolabile permaneat ego eam appositione sigilli mei corroboravi