Charter Document - 05100002
Charter Number: | 05100002 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie omnibus notum esse volo quod ego pro quingentis libris invadiavi hominibus communie Divionis exercitum meum quem mihi debebant laude et assensu filii mei Odonis Dictam vero pecuniam in hominibus communie capient Et si quis eos inde voluerit inquietare ego eis super hoc auxilium bona fide prestabo Ut autem hoc ratum et inviolabile permaneat hanc cartam sigillo meo et sigilli filii mei memorati Odonis corroboravi Actum est istud anno ab Incarnatione Domini MC octogesimo V