Charter Document - 05093007
Charter Number: | 05093007 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0814 - 0820 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In diebus Hlucdowici Imperatoris Episcopus Lingonensis Betto nomine fecit quasdam divisiones de terra sancti Petri sicut hic demonstrabimus Notum fiat posteris et memorie commendetur quod ante illustrem virum Hildegarnum Comitem seu Judices quos Scabineos vocant et quam plures personas qui cum eo aderant in Montaniaco villa in mallo publico ad multorum causas audiendas et rectas justicias terminandas ibi veniens Betto Episcopus et Advocatus suus Burgoardus novem legitimos testes ibi presentavit quorum nomina hec sunt Simeon Agano Betrannus Gono Marchirius Adalardus Gervio Gerento Sirannus Isti testificaverunt et juraverunt de finibus Besuensis monasterii quod a fine Pontense et a fine Vendobrinse seu Vilense et Vetus Vendobrinse et Vaurinse et Tillense et Vetus Viniense et Bustellense et Bustense et Lucense Burbureninse et Berechelpovilare per istas marcas inter ipsos fines immunitas sancti Petri est ad integrum et in loco qui dicitur Boscus Monachorum similiter et in alio loco qui dicitur Longo Bosco immunitas sancti Petri ad integrum Et in alio Longo Bosco communitas Et in ipso fine Bustellense immunitas ad integrum et ab ipso fine Bustellense usque ad viam Petrosam Et deinde usque ad stratam fractam et deinde usque ad finem Burburenensem atque Vilarum immunitas sancti Petri est ad integrum Per istas marcas euntes ipsi novem testes quos supra nominavimus misso secum Balacterio illustri viro ab Hildegarno Comite et a suis scabineis dixerunt et per judicium testificaverunt quod a tempore Pipini Regis et deinceps per tempus Domni Karoli Magni Imperatoris vidissent inde legitimas vestituras ad partem sancti Petri haberi ita ut nec Aldo nec heredes sui ullam legitimam vestituram exinde umquam habuissent sed per legem et per justiciam vestitura S Petri Fontis Besuensis erat Tunc ipsi scabinei unanimiter judicaverunt quod omni tempore ipse res per illas marcas ad partem sancti Petri essent vendicate atque legibus conquisite His presentibus testibus Balacterio Madalberto Beato Eppleno Baldrico Aysono Vormerio Milone Albrico Notario Ferlagio Leuduino Arberto Servio Walterius presens fuit et subscripsit Data noticia die Mercorii proxima in mense Maio anno II regnante Domno nostro Hlucdowico Rege atque Imperatore Noticia qualiter ante Bettonem Episcopum et Balactarium Vicecomitem ad vicem Hildegarni Comitis seu scavineorum qui ibidem aderant veniens Bernardus Advocatus monasterii sancti Petri Fontis Besue et Betto Episcopus in fines Bodingis ville et Alteriaciville ibi dedit tredecim testes appellatos his nominibus Ursnaldum Aglardum Gairindum Marcherium Aggonem Symeonem Garinum Adalardum Sirannum Winierium Ulgerium Amalerium Flauminum isti testificaverunt quod inter illas veteres vias quarum una pergit de Alteriacovilla ad Colonias villam et altera pergit de Furtovilla ad Willarum inter istas duas vias usque ad locum qui dicitur Vaccaria et illum fontem qui dicitur Springus terra sancti Petri est tam in campis quam in silvis et semper exinde vestita fuerit ipsa casa Dei monasterium scilicet sancti Petri Besuensis per legem et per rectum Actum his presentibus Madalberto Adalelmo Balacterio Vicecomite Ursnado Gunduino Flaumiro Siranno Aglardo Marcherio Aggone Girvio Adalardo Winierio Ulgerio Bettone Vicario et misso ab Hyldegarno Comite Zizone Unibaldo Hugberto Aribasto Ucbalto Angalberto Laifino Ego Aldoerius Lector hanc Noticiam scripsi anno quarto Imperii Domni nostri Hlucdowici Regis atque Imperatoris Cum vero inimicus totius boni diabolus conspexisset hoc Besuense monasterium religione florere indoluit terrigenas illuc humilitate et obedientia conscendere unde ipse superbia et inobedientia corruerat Egit itaque ut monasticus ordo ex hoc loco penitus deletus esset Nec hoc parvi temporis intervallo sed a tempore Pipini Regis et tempore Karoli usque ad tempus Domni Hludowici Imperatoris duravit Hic enim Bettone Episcopo defuncto Albericum virum dignum Episcopatu Ecclesie Lingonensi constituit Qui hunc locum tali ex causa noscitur restaurasse Erat predictus Episcopus in Besua sanus et hilaris cum subito gravissimo dolore intestinorum corripitur nullumque remedium tanti cruciatus consequi poterat Medicis autem multum laborantibus et nichil proficientibus desperare cepit et de sola morte cogitare Omnibus autem suis gementibus et flentibus et mortem ejus expectantibus ipse in somnum deductus est viditque in somnis venire ad se veneranda canitie reverendum virum a quo cum interrogaretur quomodo se haberet respondit ut erat nimiis doloribus urgueri ad mortem Tum ille requisivit quam mercedem retribueret illi qui ei a Domino non solum vitam impetraret sed et salutem et diuturnitatem Respondit Quamvis nulla recompensatio digna esset talibus promissis tantum quantum posset et ab illo imperaretur rependeret Tum ille senex Monasterium hoc inquid sub meo et fratris mei Pauli nomine Domino consecratum fuit et bonis fratribus ac Deum timentibus Monachis habitatum nunc vero ut ipse cernis desolatum est promitte ergo mihi ut hunc locum restaures et monasticum ordinem in eo repares et tibi a Domino salutem impetrabo Promisit sub jurejurando et a somno excitatus est statimque eum omnis dolor deseruit ac si illis diebus nullum esset expertus cruciatum surrexit sanus luctusque omnium in gaudium conversus est Retulit quid viderat quid etiam ipse promiserat et sub qua conditione salutem meruerit Precatur omnes ut adjutores existerent ad implendam promissionem Quanto autem studio quantaque cura memor juramenti et promissionis hoc monasterium reparaverit melius ipsa opera quam verba testantur Monachos ex monasteriis sumptos adunavit Abbatem prefecit et non solum res ad ipsum monasterium pertinentes restituit sed et alias res de Episcopatu Ecclesie sue cum consilio synodi provincialis et consensu Ecclesie sue subjecit Hic itaque Albericus Episcopus timens quod experimento didicerat de eodem Besuensi monasterio ne de rebus quas ei donaverat per successorum pravam pervasionem iterum spoliaretur studuit non tantum sua sed etiam regali auctoritate confirmare quecumque ad presens sua vel in posterum aliorum fidelium munificentia possideret Adiit itaque Hludowicum Imperatorem et super hac re Regale Preceptum quesivit Annuit Imperator et sicut scriptum est infra sua auctoritate confirmavit