Charter Document - 05092044

Charter Document - 05092044


Charter Number: 05092044
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 0980 - 1016
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Tempore quo hec gerebantur Hugo Rex Hugonis magni filius cum Rotberto filio Francorum pociebatur regno [] Domnus autem Episcopus Bruno considerans patrem Willelmum ita ferventem in Religione ac Monastica institutione et loca ei commissa de die in diem in melius proficere omnia in suo Episcopio Monasteria ipsius delegavit providentie Videns vero Abbatiam istam Besuensem in honore et nomine beatorum Apostolorum Petri et Pauli dicatam pene ad nichilum redactam monuit instanti prece ut eam secundum regularem emendare curaret institutionem Cujus annuens precibus istud cenobium in paucis annis ad regularem commutavit statum [] Ceperunt denique ex sua patria hoc est Italia multi ad eum convenire aliqui litteris bene eruditi alii diversorum operum magisterio docti alii agriculture scientia prediti quorum ars et ingenium huic loco profuit plurimum Cum vero Willelmus Abbas Augustorum seu Regum palacia adiit in eis non que sua sunt sed que Jhesu Christi quesivit ut ex eorum scilicet familiari collocutione subveniret oppressis sua interventione aut certe ex seculari vel Clericali habitu Deo lucrifaceret ut juxta Domini preceptum propria relinquerent et secularibus curis semotis Deo in tranquillitate servire studerent [] Cum primum Abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus quidam castri Divionensis civis nobili ortus genere Rodulfus Albus vocatus nomine venit ad conversionem inter ipsa primordia ejus nove ordinationis cujus pecuniis relevata est paupertas predicti patris et consilio atque adjutorio sublevata sollicitudo regiminis hujus loci Besuensis Monasterii adhuc quippe erat ei paucitas Monachorum quem predictus frater ita juvabat in exterioribus curis ut solus supplere videretur solamem plurium Sed preter ejus votum hoc solatium tulit illi paucitas dierum Si hujus viri mentionem facientes paululum excesserimus ordinem rationis ne cuiquam veniat in fastidium cure enim nobis fuit eos precipue annotare qui erga hunc locum devotiores seu munificentiores exstitere Hic vero Rodulfus quoniam hec Ecclesia secundum quantitatem quia parva erat tantis Patronis Petro dico et Paulo non videbatur condigna a fundamentis incipiens et ad perfectum usque perducens in eo statu quo modo est consummavit Rexit autem hunc locum sub Abbate Willelmo Prior Magnus tam in exterioribus quam in interioribus providendis et amministrandis strenuissimus quippe qui hoc ipsum jugi cura et exercitio didicerat Fuerat namque antequam veniret ad conversionem Vice Comes Divionensis Convertens itaque studium seculare in Ecclesiasticum ex bonis initiis meliores fines obtinuit Obiit vero hujus vite diem Idibus Novembris cujus anima requiescat in pace Amen Alter quidam Monacus vocatus Hunaldus []