Charter Document - 05092007

Charter Document - 05092007


Charter Number: 05092007
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0752
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno DCCLII Domnus Pipinus Rex sacratus est per Manus Stephani Pape et duo filii ejus Karlomannus et Karolus qui Magnus dictus est Pipinus igitur Rex habuit quendam fratrem nomine Remigium cui in Burgundia plurima loca concessit Inter que etiam res ad Episcopatum Ecclesie Lingonensis pertinentes quas sicut sibi visum est suis asseclis dimisit Sed o nefas Monasterium hoc Angle uxori cujusdam Theotardi quia ejus stupro potitus fuerat non custodiendum sed diripiendum dedit Quam presumptionem ut dignum erat indigne ferentes Monachi Monasterium reliquerunt preter paucos etate et debilitate confectos Reliqui vero Luxovium Cenobium expetiverunt aliaque Monasteria in quibus noverant ordinem monasticum permanere Predicta autem Angla res monasterii ut talem decebat disponebat Ab ingressu autem sacro sancte Basilice Apostolorum senibus illis qui remanserant prohibentibus aliquandiu temperavit sed postquam cetera sacra loca inpune temeravit etiam ipsum Oratorium audacter ingredi presumpsit statimque quia contra Deum vesaniret experta est Nam ut a viris fide dignis qui ab eis qui presentes fuerunt et viderunt et audierunt comperimus statim ut ingressa est predictum Oratorium invisibili igni ardere cepit magnisque clamoribus se exuri vociferans ut in fluvium Besue qui juxta decurrit deportaretur postulabat Quod ilico factum est sed non valuit talis aqua talem exstinguere ignem Tunc ad fontem misericordie cucurrit predictis senibus monentibus et docentibus sicque salvari meruit prius tantum temeritate confessa emendationem in reliquo talis presumptionis promisit Honoravit etiam predictum locum donariis quibus potuit quorum quedam ob testimonium tanti ausus apud nos servantur Postquam autem remoto Remigio Episcopatus Lingonensis Episcopis legitimis cessit hoc monasterium ab Episcopo receptum est Sed non fuit illi cura digna Pastore ut oves dispersas ad proprium ovile revocaret magis gaudens quod res Monachis delegate in suos suorumque usus cederent sicque Monasticus ordo ex hoc loco penitus est deletus nullique succedentium Episcoporum cure fuit ut pristinam religionem in hoc loco repararet Sed alii Abbates Canonici ordinis constituerunt alii sibi serviendum decreverunt donec ad piissimi auguste recordationis Hludovici Imperium ventum est Anno IIII Pipinus Rex intravit Longobardiam []