Charter Document - 05091244

Charter Document - 05091244


Charter Number: 05091244
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1107
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ego Paschalis Episcopus Catholice Ecclesie subscripsi Evolutis igitur annis duobus contigit eundem Papam Paschalem Galliarum partes invisere Deveniens autem usque ad nos Domno Stephano Abbate et a nobis aliis cum copioso Cardinalium tam Episcoporum quam Presbyterorum ac Clericorum suorum comitatu nec non et aliorum Episcoporum Abbatum diversorumque graduum Ecclesiastici ordinis in hoc Monasterio Besuense devote susceptus est Ubi usque in tercium diem demoratus cum situs hujus loci multum fratrumque conventus et ordo plurimum ei placuisset omnia laudans omnia benedicens ad ultimum in Capitulum veniens consedit ubi sermonem faciens ab eo loco incepit ubi dicitur Fratres quecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus Et quia Monachis loquebatur quibus maxime patientia necessaria est eam posuit quasi fundamentum Deinde ostendens quod pacientia spem operetur de spe disserens pervenit ad fidem Fidem autem nos docens tenere non fictam de ea etiam multa nos edocens tandem ad karitatem que Deus est conscendit Dixit et de ea immo de eo ut tempus et ratio expetebat Cumque sermonem terminasset rogatus a D Abbate et ab aliis fratribus ut pote qui locum tenebat ejus cui data est potestas ligandi et solvendi in celo et in terra ut nobis et fratribus nostris tam vivis quam defunctis absolutionem daret et benedictionem annuit et incipiens L Psalmum cum Oratione Dominica et collecta uti rogatus fuerat nos absolvit et benedixit Nec illud pretermittendum quod altare sanctorum Petri et Pauli ipse in honore eorumdem consecravit ibique Missam sollempniter celebravit et eum diem sicut diem natalis Domini quot annis celebrari precipit Nomina vero Cardinalium Episcoporum Abbatum Presbyterorum seu Clericorum qui cum eo adfuere quantum memorie occurrere potuit subter scripsimus Richardus Card Episcopus Albanensis Divizo Card sancti Martini Risus Card sancti Laurentii Gregorius Card sanctorum Apostolorum Johannes Diaconus Card sancte Rom Ecclesie Episcopus Lingonensis Rotbertus ad cujus peticionem hec aucta sunt Episcopus Placentinus Episcopus Vivariensis Episcopus Cameracensis Henricus Abbas Angeriacensis Lambertus Pultariensis Abbas Henricus Abbas sancti Sequani Wido Abbas sancti Michaelis et alii multi Inferioris vero Ordinis Clericorum seu Laicorum fere innumera multitudo Quoniam vero Dei dispositionem ab eterno cuncta sequuntur suisque quando et quomodo vult miseretur gratuita pietate nos voluit Apostolica benedictione relevari Acta sunt hec anno ab Incarn Dom MCVII Indict XV Epa XXV die XII Kal Marcii