Charter Document - 05090335

Charter Document - 05090335


Charter Number: 05090335
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1159 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Mansuris est inprimendum litteris quod Hugo Miles de Fontanis pro anima fratris sui Haymonis nuper interfecti et apud Besuam honorifice sepulti laudante sorore cum nepotibus et ceteris ad quos res pertinere videbatur dedit Deo et Ecclesie Besuensi apud Fontenellas mansum unum cum falce prati et tertiam partem medietatis minute decime Hoc autem fieri fecerunt Milo Miles Dominus de Fossato cum fratre Roberto [ad quos maxime attinebat] in die sepulture ipsius Besue multis presentibus quorum nomina partim subnotantur Abbas Joffredus Hautio Prior Vido Sacrista Bartolomeus Gybuinus Monachi Milo de Fossato et Robertus frater ejus Milites