Charter Document - 05090333
Charter Number: | 05090333 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ecclesiastice dispensationis prudentia etsi pro precepto Domini serpentina calliditate debeat augmentari columbina tamen simplicitate jubetur temperari ut sic a nobis teneatur ne plus justo temperata inprudenter dissolvatur Cui considerationi invigilans Ego Widricus Abbas Notum facio meis omnibus in perpetuum successoribus quomodo Besuensis Ecclesia cui preesse videor de vexationibus et doloribus quos diu sustinuerat pro calumpnia que erat de Nemore Rotart tandem fuerit liberata Quidam enim Belmontenses qui Prepositales dicuntur in predicto Nemore partem hereditario jure proclamabant et infestatione non modica malis quam pluribus illatis nobis insurgebant Cujus doloris vehementia cum multo tempore percrebesceret Deo ut credimus volente accidit quod quidam ex ipsis nomine Brutinus quadam die cum in fabrica fabri cultellum emoleret et eum ad terram incaute deponeret ipso cultello vulneratus cecidit et absque viatico et Confessione quantocius exspiravit Cum igitur tali morte defuncto parentes et amici condolerent et excommunicatum fuisse cognoscerent ceperunt inquirere quomodo in terra cimiterii adhibito Christianitatis officio potuisset tumulari quod non posse fieri visum est nisi a malis absolutus esset que propter nemoris calumpniam Ecclesie fecerat pro quibus excommunicatus apparebat Clarino igitur fratre ejus agente qui sapientior erat cum Widrico alio fratre actum est quod uxor ipsius Brutini quam Baldulfum vocant et pueri ejus Petrus et Willelmus et omnis familia calumpniam predicti nemoris dimiserunt et eminam milii que tunc cara erat pro tempore a nobis suscipientes Deo et sancto Petro et Monachis Besuensis Ecclesie pro absolutione illius concesserunt testibus appositis Haymone Monacho Clarino Widrico Christiano Humberto Loir qui videntes et audientes affuerunt Proinde periculosam mortem illius adducentes sibi in exemplum fratres et consanguinei Clarino agente qui melioris sicut dictum est fuerat scientie omnes in hoc convenerunt ut predicte Ecclesie pacem facerent et ne ante Deum rei pro calumpnia nemoris apparerent omnes concorditer ipsum nemus Deo et sancto Petro dimiserunt insuper benedictionem temporalem a Monachis susceperunt Widricus XL solidos et eminam milii Clarinus et Willelmus frater ejus XL solidos Hugo Prepositus pro eo quod nemus ipsum Deo et sancto Petro guilpivit filium suum in Ecclesia nostra fieri Monachum obtinuit Dimissa sic nemoris calumpnia omnes pacem bonam et concordiam fecerunt et super altare sancti Petri quicquid in predicto nemore et appendiciis ejus seu juste vel injuste proclamabant totum Deo et sancto Petro dederunt guilpiverunt et insuper juraverunt quod amplius non repeterent Et si calumpnia exinde veniret aliqua fideli enarratione guarantiam portantes legitimam nobis contra omnes calumpniatores enarrarent Que pax ne temporum intervallo vel oblivionis depereat incommodo legitimorum qui affuerunt roboranda est testimonio Haymo Columba Willelmus de S Sequano Petrus Aldo frater ejus de Pauliaco Malet Humbertus Warnerius Christianus Humbertus de Solio Clarinus Widricus Guillelmus Sibilla uxor Hugonis laudavit pacem et donum nemoris quod fecit maritus suus Hugo et pueri ejus Milo et alii Malvaslet cum moreretur predictum nemus guilpivit presente Abbate Poncio Capellano Fineta Gisleberto filio ejus et Christiano Hugo de Aquato iterum cum moreretur hoc nemus guilpivit presente uxore sua Testes affuerunt Christianus Malvaslet Amalricus Garnerius Silvestris