Charter Document - 05090332

Charter Document - 05090332


Charter Number: 05090332
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1142 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ecclesia Dei variis et crebris tribulationum procellis sicut maris insula sepius percutitur vento turbinis flante id est inimici suasione pestifera fidelium qui nocte ac die servitio Dei videntur mancipati quietem perturbante Quapropter ipsis sollerter invigilandum est ut que habent et possident pacifice queant retinere ne malorum aliquorum versucia perdant quod debent conservare Memoriale igitur et eternale esse volumus scripto commendantes qualiter calumnia quam Domnus Guillelmus de Tricastel de Aldrico homine sancti Petri faciebat fuerit terminata Ipse Guillelmus dicebat predictum Aldricum apud Veronam mansisse et pecuniam fratris sui qui mortuus fuerat ipsum Aldricum habuisse Aldricus dicebat e contrario se nunquam in terra Domni Guillelmi mansum accepisse nec pecuniam defuncti fratris habuisse Mediantibus igitur bonis qui adfuerunt viris Aldricus Domno Guillelmo quatuor libras et decem solidos dedit et ipse Guillelmus quicquid clamabat super eum dimisit et ita calumniam suam et hominem in pace dereliquit Quod ut inconvulsum permaneat et oblivionis nebula non deleatur virorum qui adfuerunt testimonio roborare et eorum nomina opus est singillatim nominare Sig Widrici Abbatis Alberti Tullensis Sig Widonis Capellani Sig Humberti Divitis Sig Warnerii Sig Petri de Pauliaco Sig Audonis Sig Johannis Sig Haymonis Signum Bardulfi Walterii de Pichangi Wasleri Malvasloth Lamberti de Marcelliaco Serianth Milonis Falsart Warnerii de Veronna Warnerii de Solunge Hec facta sunt apud Besuam Postea vero apud Tricastel ipsius uxor domni Guillelmi laudavit et benigne concessit pacem quam de Aldrico fecerat Guillelmus maritus ejus Testes adfuerunt ipse Guillelmus Ulricus Capellanus de Claro monte Richardus Presbyter Warnerus nepos ejus Johannes Clericus Nocherus Miles Willelmus de Casoto Bardulfus Walterus Wido Checevath Paganus Willelmus filius Miribelli Warvadus Hugo Wido Villici de Luco