Charter Document - 05090330

Charter Document - 05090330


Charter Number: 05090330
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Ecclesie Dei filiis etsi simplicitas auctoritate divina teneri precipitur serpentina tamen calliditas eodem precepto adhibenda cognoscitur quatinus et innocentes ad malum non festinemus et ea que videntur utilia exercere studeamus Cum etenim mundus secundum Prophetam ollam succensam id est humanam conscientiam ad faciem extendat Aquilonis et moderni quam pluribus pro cupiditate mali viciorum immergantur procellis justum est ut Ecclesiastica providentia et sua innocenter teneat et sapienter quod tenuerit in futurum non amittat Proinde ad excitandam futurorum memoriam et obstruendam oblivionis nebulam scripto commendamus Domnum Widonem de Lyseio cum veniret ad obitum pro anime sue antecessorumque remedio Deo et Monachis Besuensibus in elemosynam dedisse quicquid apud Neronem habebat et quicquid jure hereditario vel quolibet alio modo debere esse suum inibi reclamabat Que siquidem elemosyna super altare S Petri per manum uxoris sue Chartei et filii sui Wilenhi posita est assistentibus fratribus ipsius Widonis Poncio et Willelmo qui et ipsi hoc donum fecerunt audientibus et videntibus quam pluribus approbatis viris Monachis Clericis et Laicis subscriptis qui adfuerunt Dedit etiam tunc querimoniam et reclamationem prati quod tenebat Albricus Signum Widonis prioris Alberti subprioris Alberti Tullensis Ricardi Monachi