Charter Document - 05090327
Charter Number: | 05090327 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1142 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam rerum mutatione plura que melius stare videbantur destructa et quasi non fuissent videantur esse abolita litteris commendare ratum fore ducimus ea quibus Ecclesia Christi in exterioribus augetur quo earum auctoritate defendatur vel futuris clarificetur Et ideo annotamus quod quidam miles Belmontensis nomine Richardus cognomento Truta habuit filium nomine Haymonem quem in Ecclesia Besuensi Monachum fieri deliberavit Qui accessit ad Domnum Girardum qui tunc Ecclesiam Besuensem regebat et ad Fratres ipsius Monasterii filium ipsum coram multis testibus Abbati et fratribus tradidit et pro eo Ecclesiam ipsam ex propriis amplificari decrevit Dedit ergo huic Ecclesie apud sanctum Martinum in confinio Belmontensi medietatem corvene quam hereditario jure possidebat et pratum de Roseros quod similiter habebat Consuetudinem etiam quam in nostris hominibus habebat apud Artasiam manentibus scilicet corveiam et cetera que habebat concessit Nec multo post medietatem corvene de sancto Martino quam retinuit vendere sibi placuit Qui cum ex hoc supradictum Abbatem Girardum prius convenisset emit ab eo isdem Abbas ipsam medietatem laudante hoc uxore sua et filiis in Capitulo Besuensi Postea vero quidam frater ejus nomine Teodericus Jerusalem iturus omnia que a fratre suo nobis data fuerant vel vendita cepit calumpniari consentiente fratre suo Richardo ut postea res innotuit Abbas vero Girardus triginta solidos eis dedit et super sanctum Altare in Capella sancti Bartholomei coram multis testibus adstante et laudante uxore sua et filiis uterque superposuit Evolutis vero aliquantis annorum curriculis et de medio exempto bone memorie Girardo et succedente in loco ejus venerabili Widrico Richardus de quo agimus Abbati Widrico quasi rudi et nescienti et Monachis apud sanctum Martinum manentibus totum abdicavit et contradixit Cui Abbas Widricus quasi Pastor bonus lupo rapienti obstitit placitumque cum eo terminavit Qui cum uterque ad diem venisset Abbas supradictus sapienti consilio fultus testes idoneos qui hoc viderunt et audierunt secum adduxit Quibus cum non posset contraire cognovit injuste et necessitate urgente se hoc calumpniasne Promisit etiam nunquam amplius molestiam inferre sed fidelem se in hoc et in aliis quibus posset existere Que res ne amplius inquietetur proborum virorum testimonio roboramus Sig Hugonis Belmontis Domini Widonis de Sauz Sign Nocherii Sign Eivini Daces et Hugonis filii ejus Milonis de Poiens et Hugonis fratris ejus Sign Pontii Crassi Widonis Ravinel Widonis Rufi et Wiardi et de clientibus Humberti de Soleri et Warnerii fratris Alberti Christiani Warnerii Crassi Dominici ministri