Charter Document - 05090325
Charter Number: | 05090325 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1088 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ecclesia Dei que ex piorum largitatibus ampliari gratulatur eosque gaudet adipisci propter oblivionis incommodum devitandum debet semper reminisci Nam quia morte prohibente unusquisque Pastor non potest in eternum permanere quicquid agit vel cognoscit ad commodum sue esse Ecclesie litteris et scripto suis debet successoribus demonstrare Ego igitur Stephanus Abbas notifico omnibus tam presentis quam futuri seculi fidelibus Domnum Simonem de Beljoco et Domnum Hugonem fratrem ejus antequam fuissent uxorati filiam Geraldi divitis quam parentes et amici Petro filio Lamberti de Pauliaco in matrimonium dare disponebant sancto Petro et michi qui preesse videbar et Monachis Besuensis Ecclesie liberam et sicut sancti Petri feminam absque omni retractatione autentica concessione coram multis concessisse Quod ne alicujus malivoli invidia vel inprobitate possit in calumpniam suscitari justum mihi visum est hanc Cartam subscriptorum qui adfuerunt virorum testimonio debere roborari Sign Simonis Sig Hugonis fratris ejus Sig Poncii de Silviniaco Sig Fulchonis de Vore Sig Rainaldi Presbyteri Sig Bernardi fratris ejus Sig Geraldi Divitis Sig Gaulteri filii ejus Sig Stephani Abbatis Sig Gerardi Prioris de Fonsvenz Sig Guilenci Sig Alberti Tullensis Prioris sancti Valeriani Sig Lamberti de Pauliaco Sig Johannis fratris ejus Sig Gisleberti famuli