Charter Document - 05090321
Charter Number: | 05090321 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Pontius de sancto Sequano et Humbertus frater suus pro pace et fine quam fecerunt cum Gisleberto d'Avenne de morte fratris sui Willelmi qui apud villam sancti Sequani fuit occisus et avunculis ipsius Widone et Renaldo dederunt Deo et sancto Petro quicquid habebant in nemore qui dicitur Rotardus Item pro hac eadem pace et fine Hugo Belmontis dominus quinque solidos censuales apud Montaniacum in manso de Siligne sancte Marie de Fonvenz ubi corpus defuncti jacebat dari constituit tertia die post natale sancti Bartholomei quo anniversaria dies ejus agitur Quod etiam testimonio proborum virorum roborari volumus Sig Abbatis de Tusleio Sig Abbatis de Karitate Rotgero de Abens Monachi Belle vallis Odonis de Furno De Monachis nostris Sig Richardi Prepositi Poncii Nerduini De Militibus Haymonis Columbe Hugonis Channe