Charter Document - 05090320
Charter Number: | 05090320 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Presentibus litteris notificamus quod Domn Hugo de Beria Stephanum cum suis heredibus sancto Petro et Besuensi Ecclesie dederit Post cujus mortem Hugo de Magne cum Aldone fratre suo qui de filia ipsius Hugonis de Beria orti fuerant ceperunt predicti Stephani filios proclamare nolentes adquiescere nec laudare quod avus eorum Hugo eos dedisset Quapropter cognitum examen quod sibi judicatum fuerat manu tulerunt Quod Domn Hugo avus eorum totum quod in patre suo et in heredibus suis habebat Deo et sancto Petro dedisset Predictus vero Hugo qui calumniabatur eos videns querimoniam suam adnullatam injuste eos proclamasse concessit Deo et sancto Petro ponens per librum super Altare in Besuensi Ecclesia Presentes qui adfuerunt hujus rei testes idonei sunt Haymo Odo Malenutritus Haymo Strabus Et de nostris Vidricus Abbas Nerduinus de Asperomonte Poncius de Silvinne Ulricus de Renavis De Laicis Berno Petrus de Paulus Humbertus dives Cum hoc laudassent apud Besuam predictus Hugo cum Aldone fratre suo statuerunt diem quo hec matri sue et uxore facerent laudare quo die affuit Pontius de Silvinne Monachus apud Magne et laudavit coram eo mater Hugonis et uxor et unicus ejus juxta Capellam ligneam presentibus Hugone et Aldone et Haymone Columba Odone Malenutrito Hugone Columba et Ulrico de Angele