Charter Document - 05090319

Charter Document - 05090319


Charter Number: 05090319
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum quedam patrum nostrorum instituta erroribus succedentium oblivioni perpetue tradita videantur adjudicamus de presentibus institutis magnopere fore curandum ut ea serie litterarum semper memorata teneantur Nos igitur quantum est possibilitatis nostre styli officio commendamus quod Bartholomeus filius Rodulfi Villici de Majasco patre ac matre ejus nescientibus Ecclesie Besuensis a Domno Girardo Abbate laudante Conventu Monachus effectus est Illis vero temporibus predicti Bartholomei pater in villa que dicitur Majascus de minimis decimis medietatem a Guidone Capellano pro XV solidis in vademonio habebat tali scilicet conditione nisi vivente eo redimeret Guidone defuncto ipse Rodulfus et filii ejus super eam hereditarent Illam siquidem decimarum medietatem de qua superius sermonem fecimus donavit Rodulfus pro filio Bartholomeo beatis Apostolis Petro et Paulo et sancte Besuensi Ecclesie in presentia Domni Girardi Abbatis uxore sua cum filiis laudantibus Quo facto petiit uxor ejus a Domno Girardo Abbate ut quod de decimis illis sua pars in Canabo sibi conferebat ea vivente retinere concederet cujus peticioni Domn Abbas Girardus coram cunctis qui aderant favit