Charter Document - 05090318
Charter Number: | 05090318 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cuncti fideles in corpore sancte Ecclesie compaginati qui veri capitis Christi membra se esse cognoscunt perpendant qualiter invalida menbra sua refovere debeant juxta quod ait Apostolus Si compatitur unum menbrum compatiuntur omnia membra Sancta enim Ecclesia more sagene misse in mare sinu sue pietatis cunctos advenientes colligit alios solido cibo reficiens aliis lac potum dulcedinis infundens nonnullos vero de naufragio mortis liberans Hoc igitur naufragium instigante Diabolo Joffredus Miles Hugonis Domini Bellimontis filius incurrens in exercicio militari morte deprehensus litus orationum fidelium evasurus expectit et elemosynis sua male facta redimere studuit Que elemosyna quanta memoria sit digna in subsequentibus demonstrabimus Pro tanti igitur criminis execratione mortuum corpus illius anno et amplius sepultura caruit donec Deo disponente qui neminem vult perire venerabilis Gothefredus qui tunc Lingonensis Ecclesie preerat Episcopus Romam iret Expletis vero prospere cunctis pro quibus erat cum et Apostolica auctoritate et licentia rediens eundem Joffredum a sue excommunicationis nodo absolvit et pro eo hostiam salutarem offerens inhumata ejus membra honorifice tumulavit Aderat tunc Besue cum Episcopo Consul Burgundie Renaldus cum multa Militum caterva qui eo die coram cunctis juravit tenere pacem Ecclesie et omnes eam depredantes manu bellicosa expugnare Ante quorum presentiam devotus Hugo pater Joffredi defuncti cum Hugone filio suo adveniens D Widrico Abbati et Besuensi Ecclesie promisit pacem tenere et contra omnes qui de rebus Monasterii aliquid usurparent quasi propriam terram depopularentur auxilium ferre Post hec autem uterque Hugo pater cum Hugone filio elemosynam quam prius pro Joffredo fecerat per manum Godefredi Episcopi coram multis testibus confirmavit Dedit igitur Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie pro anima filii sui et pro animabus antecessorum suorum adstante et laudante Hugone filio suo corveiam propriam quam Remigius Presbyter in vadimonio ab ipsis habebat et quamdam terram quam dicunt Rupeculam a via que ducit Luille usque ad villam que vadit Fleix et quatuor falces prati juxtam Cellulam nostram sancti Martini et hominem nomine Carbonem quem ob multas injurias de patria fugaverat Preterea dedit justiciam et Corveias quas proclamabat liberrime et absque consuetudine in villa nostra que Boens dicitur Dedit et salvimentum Cavaneiaci ville nostre et calumpniam quam faciebat in terra nostra apud villam que Blaineis nuncupatur sive justam sive injustam libere concessit Hanc autem donationem roborari volumus proborum virorum testimonio quorum ista sunt nomina Sig Hugonis qui hanc elemosynam fecit et Hugonis filii ejus Sig Euvini de Acels et Hugonis filii ejus Die vero sepulture ipsius Joffredi quando hec elemosyna iterum confirmata est per manum Episcopi fuerunt et alii quam plures quorum ista sunt nomina Sig Godefredi Episcopi Rainaldi Comitis Sig Widonis Abbatis Sig Haymonis Columbe Sig Mainfredi Darc Sig Richardi de Fretis Sig Milonis de Poiens Sig Hugonis Chaine Sig Urrici de Renavis et filiorum ejus De Monachis Sig Widrici Abbatis Sig Pontii Sig Nerduini de Asperomonte Sig Warnerii Sig Alberti Signum Mathei Sig Rodulfi Carte istius dilatoris et aliorum multorum