Charter Document - 05090317

Charter Document - 05090317


Charter Number: 05090317
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1253 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Catholica mater Ecclesia gaudens de suorum profectibus filiorum et merens pro defectibus quos patitur a privignis insurgentibus loco filiorum Davidica voce proclamat dicens Retribuebant michi mala pro bonis Et per Isaiam Filios enutrivi et exaltavi ipsi autem contempnentes spreverunt me De quibus profecto exstitit quidam Robertus natus ex servis et ancillis hujus Besuensis Ecclesie et exaltatus ab ea ministerio prepositure sepe numero ipsam exaltatricem plagis placitis rapinis incendiis devastavit Postmodum itaque respectu clementie Dei de tantis malis penitens et nullo alio modo se posse salvari credens ministerium ipsum id est preposituram cum omnibus pertinentibus ad ipsam reliquid Ecclesie Besuensi et concessit in presentia Domni Stephani Abbatis et aliorum multorum quorum hec sunt nomina Rodulfus et Tigerius Monachi Obertus Cocus Hugo Dapifer Berno Die vero depositionis uxoris sue idem donum iterando confirmavit in Capitulo nostro Hanc donationem multis diebus in pace et quiete et sine calumpnia tenuit Ecclesia donec quadam die Humbertus de Baleneva adiens Abbatem Girardum proclamavit eundem Robertum ejusdem prepositure se suosque fratres heredes statuisse Unde Robertus nimium exacerbatus et istud viriliter abnegans protestatus est se quondam in captione positum fuisse et si in illa captione moreretur jus sue prepositure eis dedisse Quid plura Duellum inde firmaverunt sed statuto die pugne Roberto convenienter adstante Humbertus et sui non advenerunt neque contra mandaverunt Sic ista sopita calumpnia post dies aliquot supradictus Robertus Monachatum expectit accepit eandemque concessionem et donum quod fecerat et iteraverat reiterans totius capituli nostri testimonio roborari fecit Eo autem viam universe carnis ingresso insurrexerunt contra nos obloquentes pro ipsa prefectura videlicet fratres de Baleneva Humbertus Petrus et Johannes Prepositus etiam de sancto Juliano cum nepotibus quorum causa in curia Ducis Hugonis per manum ipsius et uxoris ejus et optimatum curie ita terminata est Nam victi ratione et donorum largitione quicquid juste vel injuste vel parentela vel dono alicujus in prefectura proclamabant totum abnegaverunt et devoverunt fide data contra omne genus suum et contra omnes homines guarantiam portaturos Hoc adsignamus vidisse et audisse Hugonem Ducem Burgundie et uxorem ejus Widricum Besuensem Abbatem Petrum Abbatem Divionensem Guidonem Priorem Nerduinum de Asperomonte Pontium de Silviniaco Humbertum de Virzeiaco Monachos Besuenses Urricus vero de Renavis et filii sui nancta occasione quod Haimo frater Roberti defuncti filiam ipsius Urrici uxorem duxerat contra nos insurrexerunt calumpniantes eandem preposituram sed resipiscentes ipsam cum omnibus pertinentibus suis ag negantes abjuraverunt Ipse quoque Urricus et filii sui Rodulfus Milo Wido et Hugo et filia pro qua clamabant annuerunt et laudaverunt Ecclesie Besuensi quiete et liberrime in perpetuum possidendam Quod roboramus testimonio proborum virorum Domni Guidrici Abbatis Rodulfi Prioris Alberti Tullensis Nerduini de Asperomonte Poncii de Silviniaco et reliquorum Militum vero Euvini Daleels Haymonis Columbe Milonis de Poiens Mainfredi