Charter Document - 05090314

Charter Document - 05090314


Charter Number: 05090314
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus in Christo fidelibus manifestum in voluimus quod Severinus de Faverneiaco et Guiardus frater ejus Domno Girardo Besuensis Ecclesie Abbati Petrum de sancto Apollinari ac fratrem ejus omnesque eorum heredes simulque Sacerdotis Belenavie filios et nepotes illius quos omnes diu calumpniati fuerant liberos et solutos manumiserunt uno excepto ex prefati sacerdotis filiis qui eis serviebat quem ad serviendum sibi retinuerunt Hanc vero predictam manumissionem tam pro salute sua quam pro animarum parentum suorum remedio et etiam pro eo quod eorum frater nomine Petrus in Ecclesia supradicta jam erat factus Monachus facere decreverunt Hujus rei testes sunt de parte illorum Humbertus de Vuchi Stephanus Faverneiaci Prepositus Meifridus de Arcu De parte vero Abbatis Narduinus de Asperomonte et Poncius de Sylvennejaco Monachi Humbertus de Gillens qui eo tempore Arcioni manebat Humbertus quoque Belenavie villicus et Vaslo de eadem villa Hoc autem factum est in campis illius ville que Arcus dicitur ante Canonicorum horreum in loco qui vulgo Corbiton nuncupatur die quadam Dominica in qua festum sancte Crucis celebratur