Charter Document - 05090313

Charter Document - 05090313


Charter Number: 05090313
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Que a fidelibus Ecclesie Christi donantur litteris tradi necesse constat ne quod devotio Deo parat avaricie cupido subtrahat Pateat itaque quod Robertus de villa que Furt vocatur ad Monachatum veniens dedit sancto Petro Besuensi pratum quod in eadem villa possederat eo pacto ut X solidis quibus in vadimonio erat redimeretur Dedit quoque quartam partem Molendini mediamque pasturam ejusdem ville et duos mansos cum appendiciis suis juxta fontem ville Lentilliaci Hoc donum uxor ejus laudavit cum filio suo Hugone et filia Boillot vocata testibus Mattheo Monacho Lentilliaci Ricardo Roberto De Laicis Bernone Humberto Divite Rodulfo Guillelmo famulo Accidit autem ut Hugo de Furt predicti Roberti filius hanc elemosynam quam laudaverat calumpnia retur pro qua re cum a Monacho qui Lentilliaci preerat argueretur tandem ratione constrictus super altare sancti Petri hoc idem donum per impositionem libri optulit nec umquam deinceps calumpniari vel adimi spopondit Signum Mathei Lentilliaci Signum Ricardi Poncii Bartholomei Girardi De Laicis Sig Humberti Divitis Bernonis Petri Pauliaci Johannis Cocci