Charter Document - 05090311
Charter Number: | 05090311 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1125 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus filiis Ecclesie perpatescat quod Domnus Abbas Gerardus tali pacto Presbyteratum Ecclesie sancti Remigii Teoderico Presbytero cognomento Brutino dedit ut quamdiu res Ecclesie fideliter ad profectum Monachorum tractaret eandem Ecclesiam voluntate fratrum haberet Sin vero bona fratrum adimere aut eos inhonorare probaretur nisi ad eorum voluntatem emendaret ipsam Ecclesiam amitteret Testes hujus rei designamus Humbertum Divitem et Garnerium fratrem ejus Gerandum et Bernonem Symonem et Galterium sororios ejusdem Presbiteri Johannem quoque fratrem ejus qui eciam ipso die matricularium Ecclesie reliquit Hii omnes in Capitulo cum fidei sacramento in manu Dom Gerardi Abbatis in re predicta se fideles erga Monachos dampna eorum restituendo fore promiserunt