Charter Document - 05090307

Charter Document - 05090307


Charter Number: 05090307
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Fidelium elemosynas recensere dignum est qui juxta quod Dominus precipit in celo sibi thesaurizare student Omnibus ergo scire volentibus clarum fiat quod Milo de Fontanis Haymone fratre suo defuncto pro ejus anima dedit ipse et mater sua Petronilla nomine sancto Petro Besuensis Ecclesie mansum unum apud Cusiacum cum appendiciis suis hominemque nomine Benignum cum uxore ac familia Habebamus autem ex eisdem apud Fontanellas tria jugera terre cum quibus alia tria libere sicut possederant nobis dederunt et eciam minister illius terre ministracionem suam Ecclesie Besuensi reliquit Dederunt quoque apud Fontanas V solidos singulis annis in vigilia Omnium Sanctorum ad refectionem fratrum Hec supradictus Milo cum matre sua Petronilla devote sancto Petro Besuensi contulit Euvino cum ceteris fratribus et Gibuino sororio ejus cum uxore laudantibus Sig Girardi Abbatis S Rodulfi Prioris S Widrici Prioris Fontisvenne Ricardi Prepositi Bartholomei Ricardi Poncii Widrici Presbyteri De Laicis Sig Teoderici S Widrici et Humberti fratrum S Lebaldi et Hugonis