Charter Document - 05090305
Charter Number: | 05090305 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pater quod genus humanum ad finem semper defluat cum profecto honor et potentia hominis labatur decorque juventutis cito marcens evanescat Quapropter necesse est ut homo elemosynarum remedia querat quoniam elemosyna faciem Domini placat et misericordiam impetrat Ne vero dona fidelium oblivioni tradantur litteris ea intimare debemus Igitur tempore quo a Domno Wilenco Lingonensi Episcopo Ecclesia sancti Martini sancto Petro Besuensi data est Presbyteratum etiam Ecclesie de Domna Petra idem Episcopus nobis concesserat sed hunc Humbertus de Lissey et filii ejus qui tunc in eorum dominio erat calumpniabantur vique illum retinebant Theoderico autem filio predicti Humberti vita decedente fratres ipsius Teoderici Wido scilicet cum tribus aliis patre eorum laudante ipsum Presbyteratum et atrium Ecclesie sancto Petro Besuensi libere tradiderunt justicias tantum atrii retinentes Ita sane ut si homo sancti Petri in eodem atrio aliquod for factum fecerit clamatio ad Abbatem Besuensem fiat rectumque faciens non amplius quam quod vivens lex ejus fuerit solvat Dederunt etiam quattuor falces prati in suo broulo sancti Sequani et hominem Albricum nomine cum uxore et filiis suisque tenimentis sororemque ejus uxorem cujusdam Elluini Addiderunt et terciam partem terciarum de Blaniaco et allodium et omnia que illic habebant excepto manso cujusdam Walterii cum appendiciis suis Hanc ergo elemosynam fratres supradicti defuncti Wido et Humbertus pro remedio anime ejus S Petro et Besuensi Ecclesie per impositionem libri super altare confirmaverunt testibus coram adstantibus quos hic assignabimus Sig Gerardi Abb Sig Rodulfi Prioris Heinrici Alberti Ricardi Ansirici Bartholomei Ricardi De Militibus Sig Hugonis Bellimontis et filiorum ejus Hugonis et Joffredi Ottonis de Miribel Hugonis Asperimontis Euvini de Aces Milonis de Poiens Haimonis Columbe Urrici de Renavis et filii ejus Milonis