Charter Document - 05090304
| Charter Number: | 05090304 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1134 - 1142 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum transeant cuncta et ea que in hoc mundo sunt nunquam in eodem statu sint diu permanentia litteris adnotamus quod Rodulfus et Milo frater ejus qui suo agnomine dicti sunt Bigornenses pro animabus fratrum suorum Guidonis et Rogeri et pro animabus patris et matris sue antecessorumque suorum remedio Deo et sancto Petro et Monachis Besuensis Ecclesie dederunt duos mansos apud Montiniacum unum mansum qui dicitur mansus Oddonis Eurvini et alterum qui dicitur mansus Widonis Male filie Hoc donum apud Besuam fecerunt in Parasceven id est in die Passionis Domini tenentes ambo librum per quem hanc donationem in presentia Donni Abbatis Girardi super altare posuerunt Sign ipsius Abbatis Girardi Sig Widrici Prioris Fontisvenne Sig Albrici de Arcione Sig Alberti de Tullo Sig Girberti de Alteriaco Sig Johannis Presbyteri de Besua
