Charter Document - 05090303
| Charter Number: | 05090303 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1125 - 1142 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnium hominum est qui nominis censentur vocabulo Christiani in lege Domini die ac nocte jugiter meditari Lex enim Domini inreprehensibilis cum convertat animas et testimonium sit fidele sapientiam prestat parvulis Ego igitur Haymo de Tiricastro parvulus scientia multorumque malorum que egeram oneratus insipientia cum ante meum obitum longa depressus fuissem egritudine ad meipsum rediens et insuper cogitans quod ante Deum nullum ferrem manipulum justitie pro remedio anime mee parentumque meorum Deo et sancto Petro et Monachis Besuensis cenobii atrium sancti Martini de Luco concessi et quidquid ibidem juste vel injuste possederam totum eis dimisi Testes adfuerunt Ricardus Capellanus Petrus Capellanus ejusdem Ricardi Hugo de Conulent Johannes Clericus Thebaldus de Chasoto Wido Talavat Ego Agnes uxor Domni Haymonis de Tiricastel cum ipse Haymo maritus meus in paradiso sancti Florentii fuisset tumulatus assistentibus Clericis parentibus et amicis cum insimul in claustrum regressi fuissemus et cum de elemosyna ejus tractaremus visum nobis est esse bonum ut donum quod Domnus Haymo fecerat Ecclesie Besuensi de atrio sancti Martini de Luco cum liberis meis facerem et quorum eis bonis ac pluribus viris qui adfuerunt illud confirmarem Dedi igitur et confirmavi donum quod fecerat atrium videlicet sancti Martini de Luco Monachis Besuensibus quietum et cum omni libertate et pace pro anima mariti mei in eternum possidendum Quod ne deleatur aut oblivioni tradatur temporum intervallo virorum subscriptorum roboramus testimonio Petrus Abbas sancti Stephani Divionensis Thebaldus Decanus Ricardus Presbyter Dominicus Prior sancti Florentii Bonet de Mare Johannes Clericus Petrus Capellanus Haymo de Nimire Wido de Saut Nocherus Wido Talavat Thebaldus de Casoto Waslerus Rollannus Wido Marescalcus Malveslot Tebaldus Excotex Robertus filius ejus Hoc factum est et recognitum quod donum quod fecerant de atrio non ideo fecerant quod atrium suum esset sed ideo quia in atrio quod sancti Petri erat rapiebant et ablactionis faciebant et ea que jure vel rectitudine in ipso atrio non habebant injuria et violentia rapiebant
