Charter Document - 05090301

Charter Document - 05090301


Charter Number: 05090301
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam facta precedentia per litterarum adnotationem cognovimus placuit et nobis scribendo posteris relinquere ut inviolabile in eternum permaneat quod Joffredus Bellimontis Dominus cum Gertrude uxore sua pro salute animarum suarum sancto Petro et Abbati Gyrardo et Monachis Besuensibus villam quandam que vocatur sanctus Sequanus in Baascha sicut ipsi eam libere tenebant concesserunt laudante Hugone filio et nepote Joffredo agnomine Martello omnibusque qui hoc donum in postremo perturbare videbantur Contigit autem instigante diabolo ut successor Martellus post mortem predictorum antecessorum suorum violare non erubesceret quod prius laudaverat videlicet ut justiciam et latrocinium in predicta villa clamaret Postea vero animante Domino qui Ecclesiam suam elemosynis fidelium privari non patitur et Domno Girardo Abbate hoc ei ammonente ad seipsum reversus devotus Capitulum fratrum adiit fraternitatem accepit et pro requie anime sue et antecessorum suorum gratis quicquid in villa clamabat vel quecumque habebat libere concessit excepto manso Odilonis et fratris ejus Galonis servorum suorum Sig Girardi Abb Sig Lebaldi Sig Ricardi Monachi de Militibus Martelli Welfonis Elluini Haimonis filii Vindrici Savarini Odilonis Wiberti De familia sancti Petri Sig Otberti cocci Signum Widonis S Humberti Divitis Humberti Salomonis Arbitramur rectum fore fidelium memorie tradere census Ecclesie ne quando per incuriam nostram a pravis hominibus minuantur Ideoque assignamus hic quendam Militem Haymonem nomine filium videlicet Galonis de Viler clamantem in atrio S Martini de Montusca justiciam et latrocinium Nam ob hujuscemodi causam predam abduxit et alia multa mala Ecclesie Besuensi irrogavit Cui cum in hac pertinacia diu permaneret placitum terminavit Abbas Girardus in eadem villa Convenerunt igitur utrique die terminato consultus a matre que secum placitatura venerat et a reliquis amicis suis querimoniam quam super familiam Monachorum nostrorum ibi degencium faciebat in pace Abbati proclamavit insuper de duobus hominibus quos Monachus foris atrium habitare faceret Ita tamen ut si aliquod scelus a suis vel ab aliis hominibus illuc committeretur isdem ad Abbatem Besuensem clamationem faceret et pro ullo patatro scelere si etiam homicidium aut adulterium esset quorum lex major esse dinoscitur aliis sceleribus ultra quinos solidos lege rectitudinis inde quippiam haberet In nomine sancte et individue Trinitatis