Charter Document - 05090300
Charter Number: | 05090300 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Presencium ac futurorum memorie clarescat quod Hugo villicus de Baleneva et filii ejus Humbertus Joannes Petrus terram sancti Petri apud Trescasas quam per multos annos calumpniati fuerant reddiderunt in pace sancto Petro et Besuensi Ecclesie atque se peccasse quod eam invaserant cognoscentes absolucionem delicti sui a Domno Girardo Abbate et omnibus fratribus in Capitulo pecierunt et acceperunt De hoc facto assignamus testes Girardum Abbatem Guilenchum Priorem Albricum Alcionis et reliquos Capituli Mainfredum etiam de Arco Guidonem Prepositum S Juliani Valeth de Baleneva et Otbertum