Charter Document - 05090299
Charter Number: | 05090299 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Firmiter retineat quisquis has legerit litteras quod Mainfredus de Arco uxorem Teoderici cum liberis suis Deo sanctoque Petro Besuensi pro anima sua concessit ipsique Mainfredo Domnus Abbas Stephanus ob hanc causam immo magis gratia amicicie XX tunc solidos dedit Sed quoniam meus humana sepe a bono deviat idem Mainfredus post obitum Teoderici cum coram Domno G Abbate de hac re quasi non gratis vel libere filios ejus dedisset queritando placitaret convictus racione eos se libere concessisse recognovit atque eandem elemosynam confirmans denuo liberrime huic Ecclesie perpetuo contulit et uxori sue ac filiis laudari fecit Abbas vero G ob pacem vel memoriam hujus pacti dedit ei decem solidos et Humberto de Baleneva duos Huic Carte testes idoneos qui afuerunt subponimus Signum Girardi Abbatis Guilenhi Prioris Heinrici Albrici Lebaldi Signum Hugonis Bellimontis Evini et Hugonis filii ejus Guidonis Prepositi S Juliani Humberti villici de Baleneva Valeth Oberti cocci Giraudi villici