Charter Document - 05090295
Charter Number: | 05090295 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia presens vita ad malum procliva est oportet ut elemosynis vel bonis operibus quisque mala admissa a conspectu Domini abscondat quoniam Apostolus tempus redimi precipit eo quod dies mali sint Quod Guillelmus Fontisvenne gratia Dei adimplens piscatoriam quandam cum manso appendenti ad ipsam piscatoremque Albricum nomine cum uxore et filiis Besuensi Ecclesie in villa Camlintensi tribuit cum adhuc in seculari milicia positus esset Postquam vero divino respectu Monachus effectus est delegavit in villa que Cortesours vocatur Deo ac sancto Petro Besuensi duos mansos cum appendiciis suis duosque homines Stephanum et Teodericum habitatores eorum cum uxoribus et filiis omnibusque ad se pertinentibus atque omnes usuarias fructus quos tertias nominant duarum villarum de Cortesour et de Lare excepto quod duo fratres Nerduinus et Amalricus villici Domni Girardi filii ejusdem Guillelmi pro manso Majorali LX jugera retinuerunt Hec ut predictum est Besuensi Ecclesie concesserunt Guillelmus et Girardus filius ejus laudantibus Guidone Domino Fontisvenne cum filio suo Teoderico et Guidone Domino Jovis ville Preterea in die sepulture predicti Guillelmi Girardus et Guido Domini Montaniaci reliquerunt injustam consuetudinem quam erga homines nostros de Pauliaco habebant decreveruntque ut si aliquis eorum de aliquo homine sancti Petri justiciam pro aliquo for facto appeteret alter nullo modo tale ab eodem exigeret Nam antea uterque ab uno ex uno for facto duplex rectum exigebat De his omnibus testes adhibemus Domnum Girardum Abbatem Guilencum Priorem Rodulfum Sacristam Garnerium Precentorem Widricum Priorem Fontisvenne Albertum Tullensem Item Hugonem Dominum Bellimontis filiumque ejus Hugonem Haymonem de Tilecastro Hugonem de Bellojoco Milonem de Poiens Oddonem juvenem de Domna Petra Widricum de Monz Ulgerium de Burgo Walterii Oddilonem Prepositum Camlentensis Otbertum Coccum Hugonem Dapiferum fratresque prememoratis Nerduinum et Amalrinum