Charter Document - 05090294
Charter Number: | 05090294 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1125 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Idcirco elemosyne fidelium litteris adnotantur ut hi qui post futuri sunt legendo quod non viderunt agnoscant et si hinc aliqua forte calumpnia pravorum hominum orta fuerit auctoritate priorum resistere valeant Notificandum ergo posteris censemus quod Ascherius quidam Miles Montis Salionis ad obitum veniens dedit Deo et sancto Petro Besuensi in terra que Craias dicitur mansum quoddam ita libere ut ipse habebat cum hominibus scilicet et pratis ceterisque appendiciis suis duos eciam fratres ville Albiniaci incolas Albricum Stephanum neptemque eorum Avilinam Testes hujus elemosyne sunt Gerardus Abbas Guilencius Prior Rodulfus Sacrista Heinricus Garnerius Precentor et Gunterius De Militibus Hugo et Oddo fratres predicti Ascherii Paganus de Buiris aliique quam plurimi