Charter Document - 05090292

Charter Document - 05090292


Charter Number: 05090292
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omne quod est natum tendit ad interitum secundum Salomonem nedum verba que cum prolata sint jam non sunt Idcirco hic assignamus Galonem Bellimontis cognomine dictum Columbam habitum sancte religionis suscipientem sancto Petro Besuensi Ecclesie dedisse in villa Lentiliaco medietatem decimarum ad se pertinentium de propriis scilicet bubus Monachorum et mansum cum terra et pratis pertinentibus ad ipsum in villa sancti Benigni Divionensis Casneto atque medietatem Molendini apud villam Percejum simulque medietatem plaustri siti in hac villa Besuensi Addidit etiam mansum apud Lisseium cum terra que Montis Salionis dicitur pertinenti ad ipsum ibidemque in pratis panicariis dictis quicquid eximi potest a nemore in pratum Laudante hoc et concedente Domino Montis Salionis Oddone Domno Girardo Abbate testibus assistentibus Alberto Tullensi et Guidone de Vircilliis Hanc donationem a predicto Galone factam Hugo filius Haimo frater et uxor ejus propriis manibus librum super altare ponentes laudaverunt quam roboramus testimonio proborum virorum Domni Girardi Abbatis Guilenci Prioris Alberti Tullensis Bartholomei et reliquorum Monachorum Laicorum Milonis de Poiens Hugonis de Roife Humberti Salomonis Humberti Divitis Roberti Prepositi et aliorum multorum