Charter Document - 05090290

Charter Document - 05090290


Charter Number: 05090290
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnium cognicioni clarum esse volumus quod Ewinus dominus de Beria in die deposicionis matris sue dedit ipse et uxor ejus Annilina Deo et sancto Petro ac Besuensi Ecclesie unum mansum in villa Berie et quinque jugera allodii nec non eciam unam ancillam que vocatur Gocia cum tribus filiis suis quorum hec sunt nomina Ogdierius Girardus Hugo Alteram quoque ancillam vocabulo Hodiernam et medietatem cujusdam prati siquidem alia pars a priscis temporibus nostra esse dinoscitur Ut vero insolubilem firmitatem presens Carta contineat adsignamus ei testes Signum Haymonis borgni Sig Heberti auxissi Sign Widonis de Perciaco Sig Roberti Sig Humberti gastulli filii Regnardi Sig Lamberti falsardi Sig Gunterii fratris Hodierne supradicte mulieris Sig Warnerii Clerici et Bartholomei fratris ejus De Monachis Sig Gerardi Abbatis Sig Wilenci Prioris Sig Rodulfi sacriste Warnerii precentoris Josberti prepositi Hanc elemosynam in foro Besue laudavit et concessit Wido frater Ewini coram Mainfredo de Archo