Charter Document - 05090288
Charter Number: | 05090288 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1125 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Fideles quique aut orationibus aut donariis se invicem debens sustentare ut et hi qui quietam agunt vitam eos qui circa multa occupantur precibus juvent et illi cum karitate ad utilitatem ipsorum necessaria administrent Necesse est enim ut sic transitoria peragant quatinus pro his premia eterna consequi valeant Igitur Domnus Abbas Gerardus audiens quod ex quo venerabilis Johannes Cantor ex hac vita migravit monimenta librorum nemo condidisset instituit ut omni anno Cantori de una quaque obediencia emina frumenti daretur nolens quamvis majora vellet aliquem gravare quo libencius diciones et pauperiores preberent assensum et futuris non esset onerosum Omnes vero obedienciarum Prepositi huic decreto quod eis in remissionem peccatorum injungebatur assenserunt et libenter se hoc acturos promiserunt Sanctitum est hoc a predicto Abbate omnibus laudantibus die festivitatis Apostolorum Petri et Pauli atque statutum ut a Kalendis Octobribus usque in Kalendas Novembris idem donum unusquisque Cantori solutum habeat Signum Wilenhi Prioris Signum Warnerii Precentoris Signum Rodulfi Sacriste Signum Albrici de Arcione Signum Josberti Prepositi Signum Bartholomei Sub censoris et omnium Monachorum