Charter Document - 05090287

Charter Document - 05090287


Charter Number: 05090287
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Dispute
Date: 1125 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ex divini paginis didicimus Testamenti condemnationis eterne maledicto debere eum subici qui Ecclesiam Dei persequi et contra ministros ejus nititur altercari Pacem enim quam Angelus in Redemptoris cecinit Nativitate hominibus bone voluntatis impium est exturbare Ego igitur Hugo Bellimontis Dominus penitentia ductus quod mea Besuensis Cenobii Fratres tociens vexaverit inperitia animum apposui jam ab eorum injuriis cessare et eis amodo perenni dulcedine concordare Ad sopiendam ergo fori quod eis abstuleram calumpniam ante Lingonensem Episcopum cui clamor ab Abbate predicti loci factus super hoc fuerat veni et quia pro eo qui siquidem Abbatias sui Episcopatus tueri ac defendere deberet justiciam rationemque facere nolueram rectum feci et de cetero me emendaturum promisi Quadam itaque sollempni die cum aput Besuam dedicaretur Ecclesia beati Remigii ac pro tante celebritatis devotione innumerabiles undecumque confluxissent populi in Monasterio beatorum Apostolorum Petri et Pauli fratribus adstantibus cum predicto Pontifice quam plurimis nobilibus Clericis ac Militibus adstiti et quod eis forum amplius non auferrem nec in castro meo nec in tota terra mea neque in toto posse meo forum venale constituerem nec homines mee terre a mercato Besuensi prohiberem promisi filiumque meum Hugonem promittere et jurare feci Ego ipse Hugo dextere manus mee juramento firmavi et insuper ne successorum aliqua redeat in futurum calumpnia Deo et sancto Petro et Fratribus Besuensis Ecclesie quicquid est vel erat quod meum jus juste aut injuste possederat de hoc mercato totum super altare posui et ipsum mercatum dono donavi Ne autem alicujus longevitatis hoc dispereat oblivione virorum subscriptorum testimonio placuit hanc cartam roborare Signum Guilenci Episcopi Signum Gocelmi Archidiaconi Signum Fulconis Archidiaconi Signum Garneri Rufi Archidiaconi Signum Poncii de Rivel Signum Gerardi Abbatis Signum Wilenci Prioris Signum Rodulfi Sacriste Signum Josberti Prepositi Signum Albrici de Arcione Signum Lebaldi de Ganibreris Signum Rainaldi de Granceio Signum Milonis de Poens Signum Odelrici de Renavis Signum Guidonis Ranivel Signum Oberti Signum Hugonis Dapiferi Signum Constancii Giroardi et filii ejus