Charter Document - 05090284
Charter Number: | 05090284 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1113 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Non minimum successoribus nostris credimus profuturum si juxta nostrorum majorum consuetudinem nos quoque de rebus huic Ecclesie collatis memoriam etsi non luculenta vera tamen narratione posteris relinquamus Notum sit igitur quod Domnus Jocerannus Lingonensis Episcopus Ecclesiam de Cipeto donaverit Ecclesie sancti Petri Besuensis per manum Domini Stephani Abbatis in Capitulo sancte Marie Fontis vene castelli coram Archidiaconis suis et laudantibus Wilenco Archidiaconi et Ayrardo Archidiaconi Humberto Canon Signum Stephani Abbatis Ulgerii Rodulfi Monachis Dedit etiam Ecclesiam de Tasneto predicte Besuensi Ecclesie in sylve que vocatur Volort coram Warnerio Archidiaconi laudante eo et donante quidquid in ea habebat Coram pluribus Rotberto Preposito et aliis