Charter Document - 05090282
Charter Number: | 05090282 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum eo ipso adnitente ut nemo ad vitam possit redire vix est qui faciat bonum vix est usque ad unum Necessarium remur ut si quis aliquid Ecclesie contulerit litterali memoria futurorum fidelium noticie transmittere Quedam mulier et ortu et actu satis in seculo clara filia Heinrici de Nova villa nomine Elisabeth cognomento autem Karitas dicta dum ad obitum propinquaret Ecclesie sanctorum Apostolorum Petri et Pauli contulit in elemosyna pro remissione peccatorum suorum et antecessorum suorum quidquid habebat in sylva Veterum vinearum et ejus mansilis quod apellant Domos Dedit etiam servum nomine Johannem et ancillam nomine Emmam ita omnino libere et honorifice habendum ut melius scivit et potuit Laudantibus filiis suis Widone et Philippo Testibus vero Alinardo Clerico Oddone de Bellomonte Seuvino de Raiaco Gerardo Crispo Hugone de Voslun Theoderico Ministro Pagano Capellano De Monachis Gerardo Priore Ulgerio Calvo Albrico captivo Gerardo filio ejusdem mulieris