Charter Document - 05090281

Charter Document - 05090281


Charter Number: 05090281
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Milo quidam Miles de Monte Salionis quo agnomento Paganus veniens ad obitum suum cum magno affectu suscipiens habitum Monachi pro remedio anime sue ipse et Ascherius Miles nepos ipsius tradiderunt Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie in villa que nuncupatur Preopapa tres falces de prato et quartam apud villam que dicitur Perciacus et unum mansum cum sex jugeribus terre et de sylve que pertinet ad villam superius nominatam Preopapa dederunt Monachis de Albiniaco precursum et consuetudinem de pastione et si ibi miserint porcos suos et omnia que necessaria illis erunt de illa sylve a domos faciendas et ad omnia habitacula sua et ad omnia utensilia sua que de ligno fieri possunt tradiderunt illis jure perpetuo cum omni honore Ille quoque Rusticus qui in supradicto manso habitaverit habeat similiter cum honore omnes consuetudines de villa supradicta de sylvis de aquis de pratis de pascuis et nulli unquam serviat nisi sancto Petro et Monachis Et dederunt adhuc in hac elemosyna unum plaustrum juxta capellam de Monte Salione Si quis falsator huic elemosyne contraire voluerit anathema sit Ut hec Karta inconvulsa permaneat subponamus ei testes Signum Ascherii qui hoc donum fecit Signum Lamberti de Domarim Signum Hugonis Militis de Torciniaco Signum Oddonis Viridis Signum Aymonis Militis Signum Rotberti Presbyteri Signum Dominici De Monachis Signum Constantii Signum Johannis Signum Ulgerii