Charter Document - 05090280

Charter Document - 05090280


Charter Number: 05090280
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dedication
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ostendit Monachi pia cura Johannis Qualis in Ecclesia fuit a puerilibus annis Abbatis Stephani studium querens imitari Plus studuit reliquis ea que bona sunt operari Abbas Ecclesiam venerabiliter renovavit Desertasque domos veluti patet edificavit Hic partem cupiens ipsius habere laboris Libris scribendis operam dedit omnibus horis Stephanus Ecclesie possessa sue duplicavit Dum reditus fundos et predia multiplicavit Hic rerum Custos sibi credita dum bene servat Multiplici studio libros studiosus acervat Stephanus Ecclesie thesauros amplificavit Omnia septa fere melius mutando locavit Hic rerum Custos dum curis invigilavit Plus in ea reliquis Custodibus edificavit Stephanus Ecclesiam ditem de paupere fecit Quam melius statuendo superflua queque rejecit Cujus et iste sequens factum non degeneravit Dum res Ecclesie pro posse suo decoravit Stephanus Ecclesie caput extendit super amnem Novimus auxilium simul impendisse Johannem Quisque modo famulando suo dat plurima perque Fine sui cursus bravio sit dignus uterque Ecclesie Domini dilexit uterque decorem Dum pro posse sui famulatus prestat honorem Fidus uterque cliens Domini sepelire talentum Noluit ex uno dum querit reddere centum Vita Patris Stephani pastoribus est imitanda Vita Johannis erit non inmerito memoranda Hic erit exemplo Prelatis iste sequendus Quisquis in officio suus est successor habendus Nos igitur qui tot tanti bona Patris habemus Quique Johannis opus tot florida scripta videmus Expansis Regi manibus qui regnat ubique Conferat oremus meritum pietatis utrique Ut qui justificat majores atque pusillos Connumerat patrie celestis civibus illos Hic sunt libri pretitulati quos Johannes fecit describi videlicet magnam partem Josephi Augustinum etiam super quinquaginta Psalmos ultimos a Domine exaudi usque Omnis spiritus laudet Dominum Exameron Ambrosii Ambrosium de Officiis et de Sacramentis et de morte Satyri fratris sui Ambrosium de Virginitate et Historiam Wandalorum Ystoriam Orosii Ystoriam Justini Historiam de Iherusalem Homeliam Origenis Confessiones Augustini Collectaneum novum Musicam Widonis Duos Antiphonarios optimos de Musica Gradalem et Nocturnalem Vitam sancte Fidis et Pastoralem sancti Gregorii Gregorium de Miraculis Vitam S Galli et alias multas vite et passiones Sanctorum Vitam S Leonis et Iheronymum super Sophoniam Aggeum Iohelem et Malachiam Decem collationes Patrum et alias septem Vitas Patrum B Iheronymi Librum Scintillarum Questiones Bede in libros Regum Istum etiam librum de diversis rebus et Kartis composuit