Charter Document - 05090279

Charter Document - 05090279


Charter Number: 05090279
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1070 - 1088
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Dominus dicit in Evangelio Date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis De qua re non surdus auditor fuit Miles quidam Otbertus scilicet de Tilecastro Senior de Cypeto ut de suis propriis liberius elemosynam faceret seipsum in primis elemosynam fecit Qui veniens ad conversionem ad Besuense Monasterium dedit Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie unum mansum in villula que vocatur Luat cum adjacentiis suis cum terris et pratis sic libere et sic honorifice ut iste mansus qui vocatur mansus Letaldi habeat procursum et consuetudines per omnia nemora que sunt de Cypeto citra Tylam et ultra et servum unum Bricionem cum omni supellectili sua qui erat ministralis de terris suis et unum mulum optimum quem habebat et quicquid calumpniis habebat super terram sancti Petri et super homines postposuit Ut hec Karta inconvulsa permaneat supponamus ei testes idoneos Signum Humberti de Cipeto filii ejus Signum Aymonis filii ejus Signum Widonis Clerici filii ejus Signum Johannis prepositi Signum Walterii prepositi ejus Signum Injulrici Signum Humberti filii ejus de Tilocastro Signum Aldonis Senioris Signum Oldilerii Militis Signum Widonis de Fossato Militis et aliorum multorum De Monachis Signum Josberti Abbatis Signum Benedicti Signum Constantii Signum Rotberti Prepositi De familia sancti Petri Signum Johannis Villici Signum Humberti Cocci Signum Giraldi Clerici Habet sanctus Petrus et nostra Besuensis Ecclesia plurimam terram in ipsa villula que vocatur Luat infra et per confinia ipsius Terram scilicet Isemberti de Casoto cum adjacentiis suis Terram Walterii de Bellomonte Pincerne cum adjacentiis suis Terram Landrici cum adjacentiis suis