Charter Document - 05090278

Charter Document - 05090278


Charter Number: 05090278
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sapientum virorum consuetudinem esse cognoscimus presentia litteris adsignata futuris eternaliter reservare temporibus Scribere igitur dignum duximus quod Rotbertus de Rinei calumpniam quam faciebat de terra que apud Majascum sita est in finem et pacem posuit pro duobus equis quos ab Abbate Stephano et fratribus Besuensis Ecclesie accepit Quapropter quicquid in predicta terra juste vel injuste habere se dicebat Deo et sancto Petro et fratribus predictis libere concessit in eternum possidere Quod ut firmius permaneat testes qui adfuerunt subsequens scriptura demonstrat Sig Rotberti Militis de Fontanis et uxoris ejus Aviline Sig Richardi Militis de Vircillis Sig Oddonis Viridi Sig Haymonis de Monte Salione Sig Bertranni Militis de Fontanis Sig Wilenci Militis de Fontanis De familia sancti Petri Sig Otberti Sig Hugonis S alterius Hugonis Sig Aygulfi et aliorum multorum