Charter Document - 05090277
| Charter Number: | 05090277 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1088 - 1124 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fiat fidelibus quod Odilo de Lisseiaco Ecclesie Dei et sancti Petri et Besuensis contulit in elemosyna quicquid habebat apud Lisseiacum ubique tam in terra quam in aquis in pratis in pascuis in sylvis ita honorifice sicut ipse tenebat ea Sed et ipsi Monachi Besuenses concesserunt ei Odiloni ea que ipsi habebant apud Bruceiacum eo tenore ut ipso ex hac vita exeunte cum omnibus que ibi edificavisset Ecclesia Besuensi remaneret Obtulit autem super altare sancti Petri per textum Evangelii deauratum et hoc ipsum sicut diximus de Bruceiaco coram testibus tam Monachis quam Laicis Quorum quedam nomina hec sunt Signum Odilonis qui hoc donum fecit Signum Mauricii Militis de Probato Signum Otberti Signum Hugonis Signum Giberti Signum Euvardi Signum Domni Stephani Abbatis Signum Wilenci Lebaldi Albrici Similem donationem fecit Hugo senior frater Odilonis de insula Bollina de sua parte de Lissiaco ipse et filius ejus Wido puer et uxor ejus et filia ejus Aia ad integrum cum omni libertate tenendum et possidendum Beato Petro et Besuensi Ecclesie in perpetuum pro sua anima suorumque antecessorum fidelium Signum Hugonis Widonis filii ejus Signum Humberti de Lissiaco Signum Odilonis fratris ejus Signum Gisleberti Sacerdotis de Malliaco Signum Humberti Provisoris vel ministralis et aliorum multorum
