Charter Document - 05090276
Charter Number: | 05090276 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Galterius Miles de Chortoson veniens ad obitum suum Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie pro anima sua suorumque antecessorum dedit unum mansum liberum cum omni libertate apud villam que vocatur Secuniacus cum nemore et terris et omnibus appendiciis que ad ipsum mansum pertinent Omnia que ibi videbatur habere ipse et Galterius nepos ejus in terris et in sylvis tradiderunt Sancto Petro et Besuensi Ecclesie jure perpetuo et unam ancillam que vocatur Doda Et ut nullus falsator possit contraire huic elemosyne adsignamus ei testes Signum Milonis Militis Signum Walonis et Hilberti filiorum ejus qui donum fecerunt cum matre illorum Signum Galterii nepotis ejus qui similiter donum fecit Et de Militibus de Beria Signum Walonis Signum Hilberti Signum Pagani fratris illorum Signum Mainfredi de Archo Signum Andree Presbyteri de Beria