Charter Document - 05090274
Charter Number: | 05090274 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1125 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ecclesie Dei fidelium donatione collata ob id sine dubio litteralibus traduntur monimentis ne temporum longo succedentium volvente curriculo a memoria mortalium aboleantur Quapropter non inutile fore venturis arbitramur si nuper Ecclesie nostre concessa tenacibus apicum scriptis commendemus Que ita sese habent Petrus Dominus castri Montis Salionensis agnomine Malus respectus Deo et sanctis Apostolis Petro et Paulo Besuensique Ecclesie concessit laudantibus conjuge et filiis allodium quod quondam apud Lentiliacum dederat liberrime in posterum possidendum Addidit quoque in Capitulo Abbate assidente cum Monachis servum nomine Walterium et ancillam dictam Alvide in villa que Trescase appellatur habitantes De quibus ne qua in supervenientibus temporibus nascatur controversia idoneos assignamus testes Signum ejusdem Petri et uxoris ejus Signum Odtonis et Rainaldi filiorum ejus Signum Rodulfi Militis Signum Gaudini Militis Signum Walterii Prepositi Signum Humberti filii Olgerii Signum Girardi Abbatis Signum Wilenci Prioris et tocius Conventus