Charter Document - 05090273
Charter Number: | 05090273 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1110 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Per has ergo litteras agnoscant omnes tam presentes quam futuri quod Nerduinus Miles de villa que Pinus dicitur et uxor ejus Hermengardis que filia Hugonis de Beria fuit donaverunt Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie unum mansum in Beria villa scilicet mansum Gunterii cum omnibus appendiciis suis in pratis et in terris et unum servum nomine Stephanum quem supradictus Hugo antea concesserat et unam ancillam que Osanna vocatur necnon et sororem ejus Hoc totum tradiderunt Deo et sancto Petro [] diximus Nerduimus et uxor ejus pro anima Walonis pueri et pro anima patris sui supra taxati Hugonis necnon et pro remedio animarum omnium antecessorum suorum fidelium tam pro vivis quam pro defunctis Huic rei adsignamus testes Signum Nerduini qui elemosynam fecit Signum Milonis de Bellomonte Signum Richardi filii ejus Signum Hilberti Militis de Salice Signum Walonis fratris ejus Signum Hugonis Militis de Chimissiaco Signum Andree Presbyteri De nostra familia quam plurimi Hoc donum et hec elemosyna tradita est per manus Nerduini et uxoris ejus per frustum lapidis super altare Apostolorum Petri et Pauli cum omni honore et omni libertate eternaliter possidendum