Charter Document - 05090270
Charter Number: | 05090270 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Presentis evi futurique deinceps hominibus clarificetur quod Domnus Girardus Ecclesie Lingonensis Archidiaconus dedit Ecclesie Besuensi pro quiete sue anime suorumque antecessorum quicquid habebat in Ecclesia sancti Martini castri quod dicitur Bellimons scilicet medietatem Ecclesie et Presbyteratum laudante id ipsum Domno Episcopo Rotberto et omni Capitulo Lingonensi Nos vero contuentes pene cuncta a memoriis hominum dilabi Cartis hoc placuit inseri ut si quis deinceps huic donationi contraire voluerit harum auctoritate litterarum retineatur Hujus autem testes rei quam plurimi extitere ex quibus nobis quosdam placuit hic nominatim subtexere Domnus Rotbertus Episcopus Abbas Stephanus Warnerius Constantius et de Militibus Rainaldus de Monte Salionis et frater ejus Petrus Domnus vero Stephanus Abbas cum Gibuino sacerdote et fratre ejus filiis Berengarii ex eadem re hujusmodi pactum firmaverunt Terciam partem decime de omnibus annonis sibi retinuit excepto Canabo De oblationibus vero quatuor festivitatum Nativitatis Purificationis sancte Marie Pasche et omnium Sanctorum quartam partem et candelarum et oblationum pro defunctis Ut vero pax utrimque teneretur Gibuinus Presbyter dedit fide jussores Warnerium Perdicem et Warnerium de Solario taliter ut si isti defecerint alii ab eo restituantur Hoc etiam statutum est ut si Domnus Abbas seu quislibet ex Monachis Besuensibus venerit in domo Presbyteri libenter suscipiat et serviat ei Illud etiam additum est quod si Presbyter quid ex nostra portione interceperit si Domno Abbati vel Monacho seu Ministro rem requirenti reddiderit in pace erit sin alias semel et iterum per fide jussores ammonitus nisi reddiderit postea summam et legem persolvet