Charter Document - 05090269
Charter Number: | 05090269 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnipotentis edoctus consilio simulque illud considerans quod pro omnibus que in hac vita geruntur aut puniatur quisque aut remuneretur a Christo deliberavi ego Joffredus cum uxore mea Gertrudi et Hugone filio meo vite mee tempus et dies quoniam mali sunt redimere Concedo igitur cum uxore mea et filio Ecclesie sancti Petri Besuensis quidquid apud Lentiliacum habeo in ipsa villa et in campis et in pratis et in aliis appenditiis ita ex toto liberrimum sicut umquam liberius ab antecessoribus meis seu a me possessum est De sylva illa que vocatur Broulz medietatem a parte ville Lentiliaci omnino ab omni consuetudine liberrimam possideat In alia medietate mea Monachi et homines ac mulieres qui apud Lentiliacum manebant libere et consuetudinaliter sibi et bestiis suis procursum habeant Ingressus usque in eam partem sylve que mea est erit ab ea parte que angulus limatus dicitur et eo tenore ut si in eundo dampnum nesciens factum fuerit simpliciter reddatur si vero scienter aut exspectando dampnum cum lege restituetur Quod si guerra mihi aut heredibus meis supervenerit a castello Fontisvenne aut ab Aquato aut a Chargeiaco ingressus usque in meam partem sylve erit mihi et meis per antiquas et originales vias Et iterum eo tenore ut si dampnum in eundo factum fuerit nescienter simpliciter reddatur si vero scienter dampnum cum lege restituetur Huic donationi adsignamus testes Jocerannum Episcopum Lingonensem Stephanum Abbatem Besuensem Warnerium Priorem Lebaldum Theodericum Prepositum Albricum De Clericis Josbertum Decanum Lambertum De Militibus Joffredum cum uxore sua Gertrude et Hugone filio suo Humbertum de Lisseio cum Odilone fratre suo Widonem villicum de Gradeio Rocilinum Rotbertum de Furt Richardum de Poiens Virricum de Altreio Gyslebertum Rodulfum Humbertum villicum sancti Petri Widonem fratrem ejus Hugonem de Pauliaco